UNGULUS

UNGULUS
UNGULUS
singulare Armillae genus brachiô suspendi solitum. Ita enim Pacuvius apud Festum. Suspensum in laevo brachio ostendo Ungulum. Et Nonius Repugnanti ego porro hunc vi detraxi ungulum. Oscorum linguâ Annulum hâc voce denotari, scribit Festus et Isidorus, Origin. l. 19. c. 32. Sic Plinius de Annulis, l. 33. c. 1. Graeci a digitis appellavêre, apud nos prisci Ungulum vocabant, postea et Graeci et nostri Symbolum. Cur non et Armillae, qua annuli sunt brachiorum? quaerit Barhtolinus. Nam Ungulus videtur annulus dictus, quod cornu in circulo imitetur, licet aliter Isidorus senserit, vel quod rudi saeculô Ungulae, seu cornua annulorum armillarumque vices sustinerent, quemadmodum ebur aliis e cornu brachiale in arcubus adhuc, inter Turcas, Arabesque usitatum, si credimus Bellonio, Observat. l. 2. c. 89. Pro cornu enim ungulam accepissse antiquos, ex signatis plurimorum Auctorum locis, in Observ. de Unicornu, c. 31. evicit Th. Bartholinus: qui ipse anceps haeret, num huc corniculos referre debeat, armillis saepe saepius, velut cognati generis, sociatos: Ita Livius, l. 10. c. 44. Corniculis, armillisque argenteis donat. Nihilque a veritate alienum putat, si Armillam, a tortuosi flexus similitudine cum cornibus, Ungulum vocaverit antiquitas. Caestus namque, Armillis fere similes, in brachiis manibusque ad cornua arietina componit Plinius, l. 11. c. 37. etc. Vide quoque praefatum Thomam Bartholinum, Schediô de Armillis Veterum, §. 4.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • ungulus — (Order Thermosbaenacea): In thoracopod, elongate, claw shaped tip of last segment (dactylus) of endopod [Stachowitsch, 1992] …   Crustacea glossary

  • triongulin — ● triongulin nom masculin (du latin ungulus, ongle) Synonyme de méloïdé. ● triongulin (synonymes) nom masculin (du latin ungulus, ongle) Synonymes : méloïdé ⇒TRIONGULIN, subst. masc. ZOOL. ,,Premier stade larvaire de certains insectes,… …   Encyclopédie Universelle

  • ank-2, ang- —     ank 2, ang     English meaning: “to bend, bow, *flex; wangle; turn; curve, snake coil, anchor”     Deutsche Übersetzung: “biegen”     Material: Illyr. TN Encheleae (Enchelleae) Illyr. TN associated with the coils of the snake, Ilirus and… …   Proto-Indo-European etymological dictionary

  • Choroterpes — Choroterpes …   Wikipédia en Français

  • ARMILIA — ab armis: teste Festô, Armillas ex auro, quas viri nulitares ab Imper atoribus donati gerunt, dictas esse existimant, quod antiqui humeros cum brachiis armos vocabant. Unde Arma ab his dependentia sunt vocata. Est autem Armilla proprie brachiorum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CORNICULARIORUM munus — quorum frequens mentio in Notit. Imperii et apud alios Scriptores, Salmasio ad Solinum militare fuit, qui eos a corniculo, seu apice galeae, qui κεραία Graecis nuncupatur, dictos adeoque cum κεραιούχοις Hesychit eosdem fuisse, contendit. carolo… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • EQUUS — I. EQUUS cum robore, rum celeritate, commendatur, unde adeo multiplex eius in vita usus. Celeritatis inprimis magnum argumentum est, quod intra 24. horas, secundum Arabes, iter expediunt centenorum millium, ut est apud Ludov. Romanum Navigat. l.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • UNGULA, ab UNGUIS — cornea pars pedis est in equis, bobus et similibus. Et quidem in equis ἡ χελιδὼν cavum eius Graecis dicitur, quod bifurcatam hirundinis caudam aliqu o mod o referat, profundius in euqis generosis, quorum proin pedes tam facile non laeduntur. Unde …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”